monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 12 > Iudices, 15 > 19 > 5 > 40 > Isaias, 51 > Psalmi, 40 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 21
Nulla iuvenum puellarum sano et vegeto corpore, tantae se dederat continentiae, quantae ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Fateor, in hac re pertinacior fuit, ut sibi non parceret, et nulli cederet admonenti. Referam quod expertus sum. Mense Iulio ferventissimis aestibus incidit in ardorem febris, et post desperationem, cum Dei misericordia respirasset, et medici persuaderent ob refectionem corporis vino opus esse tenui et parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur; et ego clam beatum Papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, imo compelleret vinum bibere, illa ut erat prudens et solertis ingenii, statim sensit insidias; et subridens, meum esse quod ille diceret, intimavit. Quid plura? cum beatus Pontifex post multa hortamenta exisset foras, quaerenti mihi quid egisset, respondit: Tantum profeci, ut seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Haec refero, non quod inconsideranter, et ultra vires sumpta onera probem, monente Scriptura: Super te onus ne levaveris; sed quod mentis eius ardorem, et desiderium fidelis animae, ex hac quoque probare velim perseverantia, decantantis: Sitivit anima mea in te, quam multipliciter tibi caro mea . Difficile est modum tenere in omnibus. Et vere iuxta Philosophorum sententiam, μεσότης ἀρετὴ, ὑπερβολὴ κακία reputantur: Quod nos una et brevi sententiola exprimere possumus: Ne quid nimis . Quae in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam: in luctu mitis erat, et suorum mortibus frangebatur, maxime liberorum. Nam et in viri et filiarum dormitione semper periclitata est. Et cum os stomachumque signaret, et matris dolorem crucis niteretur impressione lenire; superabatur affectu, et credulam mentem, parentis viscera consternabant, animoque vincens, fragilitate corporis vincebatur: quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat; ut et nobis inquietudinem, et sibi discrimen afferret. In quo illa laetabatur, per momenta commemorans; Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Dicat prudens lector, pro laudibus me vituperationem scribere. Testor Iesum, cui illa servivit, et ego servire cupio, me utramque in partem nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiana, quae sunt vera, proferre, id est, historiam scribere, non panegyricum, et illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum meum, et omnium sororum ac fratrum desiderium, qui illam diligimus, et absentem quaerimus.